‘Quid hic?’ inquam, ‘quis est, qui complet aures, tantus et tam dulcis sonus?’
‘Hic est,’ inquit, ‘ille, qui intervallis disiunctus imparibus, sed tamen pro rata parte distinctis, impulsu et motu ipsorum orbium efficitur et acuta cum gravibus temperans varios aequabiliter concentus efficit… Illi autem octo cursus, in quibus eadem vis est duorum, septem efficiunt distinctos intervallis sonos, qui numerus rerum omnium fere nodus est; quod docti homines nervis imitati atque cantibus aperuerunt sibi reditum in hunc locum, sicut alii, qui praestantibus ingeniis in vita humana divina studia coluerunt.’
From Cicero, De Republica 6.18 “Scipio’s Dream” (Somnium Scipionis)